- QUARTINUS
- I.QUARTINUSapud Herodian. l. 7. c. 1. i Maximini historia Περιτυχόντες τῶν ἀπὸ ὑπατείας καὶ φίλων Α᾿λεξάνδρου τινὶ (Κουαρτῖνος δὲ ἦν ὄνομα, ὅν Μαξιμῖνος ἐκπέμψας ἦν τοῦ ςτρατοῦ) ἁρπάσαντες ἄκοντα καὶ οὐδεν προειδότα, ςτρατηγὸν ἑαυτῶν κατέςτησαν, Cum incidissent in quendam virum Consularein ex Alexandri amicis (Quartinus vocabatur, quem Maximinus ex exercitu miserat) raptum eum invitum ac nihil tale praevidentem, Ducem suum constituerunt. Iul Capitolino Titus dicitur in Maximinis, c. 11. unde colligit Salmas. ei Tito Quartino nomen fuisse. Fuit autem in Tribunus Maurorum, quem, a Maximino privatum iam dimissum, milites sui et purpurâ circumdederunt regiôque apparatu ornârun ---- invitum quidem, Capitolin. d. l. Verum intra paucos dies, post vindicatam defectionem, quam Consularis Vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptus est, dormines domi suae, Treb. Pollio in Vita eius: c. 32. ab uno ex amicis, qui cum sibipraepositum dolebat, habet Capitolinus. Uxor eius Calphurnia fuit, de genere Censorinorum, melius Coesoninorum, i. e. Pisonum, sancta et venerabilis femina, quam univiriam sacerdotem inter sacratissimas Romani adorârunt. Idem Pollio. Alîus Quartini meminit vetus Inscr. M. VIPSANIO QUARTINO SUCCONDITORI.II.QUARTINUScum C. Cassio Iurisconsulto Consul, sed suffectus, Vide Iosiam Mercerum, ad Tacit. l. 6. Annal. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.